Terra Octobris. . .
. . . terra illa ubi annus perpetuo ad extremum
suum appropinquat, ubi colles caligine atque flumina nebulis iacent, ubi
meridies brevi evanescit, vesper crepusculumque morantur, nox alta
tandem permanet; terra illa ex cellis, subcellis,
cellis carbonariis, cubiculis, cenaculis, panariis composita, omnia ab
sole versa; terra illa cuius gens est hominum autumnalium qui nihil nisi
autumanlia volvunt, qui nocte praetereuntes per vias vacuas tamquam
pluvia sonant. . . .'
(c) 2015 Marshall C. Buchanan