Wednesday, September 30, 2015

Terra Octobris.

Terra Octobris. . .

. . . terra illa ubi annus perpetuo ad extremum suum appropinquat, ubi colles caligine atque flumina nebulis iacent, ubi meridies brevi evanescit, vesper crepusculumque morantur, nox alta tandem permanet; terra illa ex cellis, subcellis, cellis carbonariis, cubiculis, cenaculis, panariis composita, omnia ab sole versa; terra illa cuius gens est hominum autumnalium qui nihil nisi autumanlia volvunt, qui nocte praetereuntes per vias vacuas tamquam pluvia sonant. . . .'

(c) 2015 Marshall C. Buchanan